ANATHEMA

ANATHEMA
ANATHEMA
ut et Devotio ac Sacrum, interdum rem pietatis ergo Numini sacratam, interdum diris onustam denotat; cum scil. utraque devovebatur, haec ut malorum Vindici, illa ut bonorum Auctori Conservatorique. Unde et Hebraeum Cherem, seu Anathema aut Devotamentum, ut Tertullianus vocat adv. Gnosticos c. 2. duplicem hunc usum apud Hebraeos obtinuit, idque quadruplici hâc notione. Namque aut sacrum significat donarium ipsum, quod Numini seu in sacros usus devovebatur, ut v. 28. c. 27. Levitici; aut id, quod expresse iure belli perditioni devovebatur odiove intestino; aut quod in commissum cadebat; aut demum, quod diris, iure tantum pacis, onustum. Et quidem, ut de primo vocis significatu nil dicam; secundi generis exemplum illustre habetur, de Hierichunte urbe, Iosuae c. 6. v. 17. Et sit urbs haec anathema seu Cherem, ipsu et omnia, quae in ea, Domino. Et statim, Et vos cavete ab anathemate ---- omne argentum atque aurum, vasa aenea atque ferrea Domino conseorabuntur venientque in thesaurum Domim. Ubi urbs illa rota anathema erat in poenam seu vindictam hostium; ita tamen, ut metalla in Victoris potestatem redacta, anathemata fierent primi generis, utpote Domino sacra et in sacros usus servanda; coeterae tam personae (exceptâ Rahab) quam res, sive nece, sive incendiô, aliôve modô disperderentur: idque sub gravissima poena, ut ex Achanis historia patet. Atque ad hoc genus attinent publica sive Populi, sive Regis, sive Synedrii, anathemata, quibus bellum gesturi, sive proelium inituri, milites suos aliosve, si quidquam imperatum non praestarent, devovebant morti; quemadmodum illud Populi, de eis qui non ascenderent in Mizpa, Iudic. c. 21. v. 5. et illus Saulis Regis de eis, qui ante noctem quid comederent; 1 Sam. c. 14. v. 24. Eodem pertinet excommunicatio simul et anathema, quo Cuthaei veteres qui Templi instaurationem impeditum iverant, devoucbantur, in Pirke Rabbi Eliezer c. 38. ubi inter alia, trecentarum buccinarum, quarum sono Anathema illud denuntiatum, mentio fit. Tertium Anathematis genus visitur in illo Ezrae edicto, c. 10. v. 8. Quicumque non adfuerit intrae triduum iuxta decretum Principum et Seniroum, anathematisabitur universa substantia eius et ipse disterminabitur ab Ecclesia transmigrationis. Quarti denique generis, quod iure Pacis diris fiebat, species sunt binae; altera, ubi diris quis devovebatur, si quid in posterum sive committeret, sive omitteret: altera, ubi quis ob iam commissum quid ita devovebatur. prioris exemplum est, in illo Iosuae, c. 6. v. 26. ubi maledixit illi, qui Hierichuntem esset instauraturus. Quo pertinet, quod ex instituto Rabbenu Gerson (qui in Gallia floruit circa A. C. 1070.) literis obsignatis Iudaei hodierni apponere solent: Diris nempe devovent eum, qui praeter sententiam mittentis eas resignaverit; personae et loco, ad quem mittuntur, nunc sic, nunc aliter, devotionis formulâ subiunctâ: In anathema devoveatur alienus per Excommunicationem, Anathema et Separationem Rabbi Gerson Luminis Captivitatis; et panis eius sit cibus Gentilium, vinum eius vinum idololatricum. Huiusimodi scil. diris alienum, qui resignaverit, devovent; breviter atque more suô, unoquôque vocabulô primô tantum sui elementô denotat1o. Eiusdem generis erat, quo quidam ex Iudaeis se ipsos anathematizaverunt, dicentes, neque manducaturos, neque bibituros, donec occiderent Paulum, Actor. c. 23. v. ??? 14. 21. Item, quô devovebantur adiurati, si peierarent. Etiam, quô admissi in Essenorum sectam se obligabant, ut videre est apud Iosephum de Bell. Iud. l. 2. c. 12. Denique quod statis temporibus Hebraei veteres in universos Israelitas, qui capita aliquot Iuris sive sacri sive aliter introducti, cautius pro re nata observanda, sponte et scienter violarent, tactis Bibliis promulgare consueverunt: cuius formula exstat in Colbo, libro Rituali Hebraeor. Atque eiusdem generis anathematismi sunt in Iure Caesareo, velut ex Hebraeorum more memorati. Permisit enim Iustinianus Hebraeis Legem suam sive Graece, sive Latine, legere, Neque, inquit, licentiam habebunt hi, qui ab his, maiores omnibus Archiperecitae aut Presbyteri appellantur, perinoeis aliquibus, aut anathematismis hoc prohibere, nisi velint, propter hoc, castigari corporis poenis, etc. Altera, species quarti generis est, quâ ex sententia forensi devovebatur is qui excommunicatus seu a coetu Israelitico, eiusque consuetudine, rite semotus, intra tempus sibi iterato praestitutum non resipisceret, sed ex contumacia sua aut neglectu sibi in causa esset, ut excommunicatione interim non solveretur. Et quidem hanc quod concernit, 24. a Talmudicis assignantur causae, ob quas excommunicandus erat quis seu liberâ coetûs Israelitici consuetudine arcendus: cuiusmodi excommunicationem niddui, i. e. Separationem et Shamatha, i. e. excommunicationem, appellant. Formula, causâ primum indicatâ, verbis inconceptis huiusmodi erat, N. ist in Shamata (hoc enim vocabulummagis proprium ac receptum) i. e. excommunicationi sit obstrictus: Gap desc: Hebrew. Quô fulmine qui feriebatur, privabatur solitae popularium consuetudinis libertate, usque dum paenitentiâ ad bonam mentem rediens solveretur. Scilicet nec luctûs ritibus eum uti fas erat, neque censebant eum in numero hominum denario, ubicumque hic numerus necessarius esset, adeoque ita coetus esse pars desiit, ut, cum novem aliis, decem non conficeret. Quin adiucitur in Sepher Shulcan Aruch, si ita visum esset Foro, licuit interdici ei, ne convivio trium interesset, ne cum decem oraret, nec, si mortuum haberet, quis eum sepeliret, nec, si filium, eum quis circumcideret. Sed vero ex iure communi seu receptissimis moribus, haudquaquam fas ei erat alteri (praeter uxorem et liberos) intra spatium quatuor cubitorum assidere; nec si mortuus esset plangendus erat. Addunt, super tumulum eius saxum grande relinquendum, ut lapidandum eius sepulchrum esse (erat autem lapidationis poena apud illos gravissima) indigitaretur, etc. Quod si excommunicatus resipiscens solvi se desideraret, fiebat id hac formulâ; Absolutio tibi est, res est tibi permissa, idque citius, serius, pro delicti gravitate. Sed ut plurimum fiebat excommunicatio ad diem tricesimum; intra quod tempus exspectabat Forum, ut ad frugem rediret: ita tamen, ut interim verberibus etiam, pro Fori arbitratu esset puniendus. Post 30. dierum contumaciam, idem tempus semel iterabatur: at vero, si ante sexagesimum diem excommunicatus absolutionem non peteret, τῷ Cherem. i. e. anathemate feriebatur, i. e. diris multo gravioribus: Cuiusmodi carmen sollenne ac horrendum erat, N. anathema sit, seu devotus atque exsecrandus habeatur. Dirae imprecationes in eum, Iuramentum in eum, Excommunicatio in eum. Quidquid scil. horrendum est, sive Numinis vindictam, sive hominum odium atque aversam consuetudinem spectes, in eum incidat: Atque sic talis omnimodâ fere consuetudine hominum privabatur, fiebatque ei tuguriolum, in quo ab omni hominum commercio semotus aleretur, seu ut de huiusmodi anathemate, sub initia Ecclesiae Christianae loquitur Tertullianus adv. Gentes c. 30. a communicatione orationis et conventus, et omnis sancti commercii relegabatur. Vide plura hanc in rem, ut de Aposynagogis, de
quaestione, an consecratus quispiam nomine anathematis, ut donarii sacri, aut is, qui inter bona in commissum caderet aut sollenniori devotus anathemate, mortis reus eoque nomine occidendus? de illo itemanathematis genere, quo expresse homines, ex iure belli, neci devovebantur: de voto Iephthae aliisque huc pertinentibus, apud Ioh. Seldenum de Iure Nat. et Gent, iuxta discipl. Hebr. l. 4. c. 1. et seqq. ut et infra, ubi de Excommunicatione. Adde Albaspinaeum Observat. l. 2. c. 4. Petavium in Miscellan. Exercitat. ad Iulian. c. 13. 14. 15. 16. Ioh. Filesacum ad Vincentium Lirin. Lindenbrogium, Salmas. ad Solin. etc, laudatos Car. du Fresne Glossar. qui id unum ad hanc vocem adnotat; Anathema propriâ notione apud Scriptores Christianos fignificare inflictam ab Ecclesia excommunicationem; non tamen quam vis ἀκοινωνησίαν, sed eam quae cum exsecratione et maledictione decernatur et per quam non solum a fidelium communione ac Ecclesiae ingressu, sed etiam ab omni precum consortio ac publica mentione, convictu, colloquio, salutationeque fidelium, tales arceantur, ex Capitulis Caroli Calvi tit. 6. §. 56. et Hincmaro Opusc. 55. adeoque Excommunicationem, quam sequitur Cherem, ut de quarto genere Anathematis apud Hebraeos usitati, deque posteriore eius specie, diximus supra. Vide quoque, voce Aggravatio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Anathema — Anathema …   Deutsch Wörterbuch

  • Anathema — • Placed on high, suspended, set aside Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Anathema     Anathema     † …   Catholic encyclopedia

  • Anathema — (in Greek Ανάθεμα) meaning originally something lifted up as an offering to the gods; later, with evolving meanings, it came to mean: # to be formally set apart, # banished, exiled, excommunicated or # denounced, sometimes… …   Wikipedia

  • Anathema — Saltar a navegación, búsqueda Para el vocablo griego, véase Anatema. Anathema Anathema tocando en vivo en España en 2007 …   Wikipedia Español

  • Anathema — Фестиваль Festimad 2007, Мадрид …   Википедия

  • Anathema — sur scène en 2007. Pays d’origine Liverpool …   Wikipédia en Français

  • Anathema — A*nath e*ma, n.; pl. {Anathemas}. [L. anath[e^]ma, fr. Gr. ? anything devoted, esp. to evil, a curse; also L. anath[=e]ma, fr. Gr. ? a votive offering; all fr. ? to set up as a votive gift, dedicate; ? up + ? to set. See {Thesis}.] 1. A ban or… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • anathema — (n.) 1520s, an accursed thing, from L. anathema an excommunicated person; the curse of excommunication, from Gk. anathema a thing accursed, originally a thing devoted, lit. a thing set up (to the gods), from ana up (see ANA (Cf. ana )) + tithenai …   Etymology dictionary

  • anathema — 1. The meaning has changed over several centuries of use. Originally a Greek word meaning ‘a thing dedicated’ it then came to mean ‘a thing dedicated to evil; an accursed thing’ and then, in the context of the Christian Church, ‘the act or… …   Modern English usage

  • Anathēma — Anathēma, 1) (gr. Ant.), ein, einer Gottheit geweihtes Geschenk, bes. Kränze, Gewänder, Gefäße, erbeutete Waffen, Kunstwerke etc., um, mit Inschriften versehen, od. von einer Votivtafel od. einem Gemälde begleitet, im Tempel niedergelegt od.… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”